Digesta Iustiniani 48.5.4.2
inscriptio Ulpianus libro octavo disputationum
D.48.5.4pr. Si maritus prævenerit accusareque instituerit, tempora non cedunt patri, quod accusationem instituere non potest, sic tamen, ut, quoad unus occupet, utrique tempora cedant, ubi vero maritus occupavit, residua tempora ei, qui occupare non potest, non cedant․ quod et in eo dici potest, qui ab adultero vel adultera coepit: nam adversus eum, adversus quem non coepit, desinunt ei tempora cedere․ hæc in maritis et patribus dicta sunt.
D.48.5.4.1 Extraneis autem, qui accusare possunt, accusandi facultas post maritum et patrem conceditur: nam post sexaginta dies quattuor menses extraneis dantur et ipsi utiles.
D.48.5.4.2 Si ante extraneus instituerit accusationem, an supervenienti marito permittatur accusatio, quæritur․ et magis arbitror hoc quoque casu maritum audiendum, si non neglegentia præventus est․ et ideo et si accusatione instituta absoluta sit mulier extraneo accusante, tamen marito debet permitti restaurare accusationem, si idoneas causas allegare possit, quibus impeditus non instituit accusationem.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
