Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 48.5.39

AD LEGEM IULIAM DE ADULTERIIS COERCENDIS

inscriptio Papinianus libro trigensimo sexto quæstionum

D.48.5.39pr. Si adulterium cum incesto committatur, ut puta cum privigna nuru noverca, mulier similiter quoque punietur: id enim remoto etiam adulterio eveniret.

D.48.5.39.1 Stuprum in sororis filiam si committatur, an adulterii poena sufficiat mari, considerandum est․ occurrit, quod hic duplex admissum est, quia multum interest, errore matrimonium illicite contrahatur an contumacia iuris et sanguinis contumelia concurrant.

D.48.5.39.2 Quare mulier tunc demum eam poenam, quam mares, sustinebit, cum incestum iure gentium prohibitum admiserit: nam si sola iuris nostri observatio interveniet, mulier ab incesti crimine erit excusata.

D.48.5.39.3 Nonnumquam tamen et in maribus incesti crimina, quamquam natura graviora sunt, humanius quam adulterii tractari solent: si modo incestum per matrimonium illicitum contractum sit.

D.48.5.39.4 Fratres denique imperatores Claudiæ crimen incesti propter ætatem remiserunt, sed distrahi coniunctionem illicitam iusserunt, cum alias adulterii crimen, quod pubertate delinquitur, non excusetur ætate․ nam et mulieres in iure errantes incesti crimine non teneri supra dictum est, cum in adulterio commisso nullam habere possint excusationem.

D.48.5.39.5 Idem imperatores rescripserunt post divortium, quod cum noverca bona fide privignus fecerit, non esse crimen admittendum incesti.

D.48.5.39.6 Idem Pollioni in hæc verba rescripserunt: ‘Incestæ nuptiæ confirmari non solent: et ideo abstinenti tali matrimonio poenam præteriti delicti, si nondum reus postulatus est, remittimus.’

D.48.5.39.7 Incestum autem, quod per illicitam matrimonii coniunctionem admittitur, excusari solet sexu vel ætate vel etiam puniendi correctione, quæ bona fide intervenit, utique si error allegetur, et facilius, si nemo reum postulavit.

D.48.5.39.8 Imperator Marcus Antoninus et Commodus filius rescripserunt: ‘Si maritus uxorem in adulterio deprehensam impetu tractus doloris interfecerit, non utique legis Corneliæ de sicariis poenam excipiet.’ nam et divus Pius in hæc verba rescripsit Apollonio: ‘Ei, qui uxorem suam in adulterio deprehensam occidisse se non negat, ultimum supplicium remitti potest, cum sit difficillimum iustum dolorem temperare et quia plus fecerit, quam quia vindicare se non debuerit, puniendus sit․ sufficiet igitur, si humilis loci sit, in opus perpetuum eum tradi, si qui honestior, in insulam relegari.’

D.48.5.39.9 Liberto patroni famam lacessere non facile conceditur: sed si iure mariti velit adulterii accusare, permittendum est, quomodo si atrocem iniuriam passus esset․ certe si patronum, qui sit ex eo numero, qui deprehensus ab alio interfici potest, in adulterio uxoris deprehenderit, deliberandum est, an impune possit occidere. quod durum nobis esse videtur: nam cuius famæ, multo magis vitæ parcendum est.

D.48.5.39.10 Si quis in honore ministeriove publico sit, reus quidem postulatur, sed differtur eius accusatio et cautionem iudicio sistendi causa promittit in finem honoris․ et hoc ita Tiberius Cæsar rescripsit.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑