Digesta Iustiniani 48.5.30
inscriptio Ulpianus libro quarto de adulteriis
D.48.5.30pr. Mariti lenocinium lex coercuit, qui deprehensam uxorem in adulterio retinuit adulterumque dimisit: debuit enim uxori quoque irasci, quæ matrimonium eius violavit․ tunc autem puniendus est maritus, cum excusare ignorantiam suam non potest vel adumbrare patientiam prætextu incredibilitatis: idcirco enim lex ita locuta est ‘adulterum in domo deprehensum dimiserit’, quod voluerit in ipsa turpitudine prehendentem maritum coercere.
D.48.5.30.1 Quod ait lex, adulterii damnatum si quis duxerit uxorem, ea lege teneri, an et ad stuprum referatur, videamus: quod magis est․ certe si ob aliam causam ea lege sit condemnata, impune uxor ducetur.
D.48.5.30.2 Plectitur et qui pretium pro comperto stupro acceperit: nec interest, utrum maritus sit qui acceperit an alius quilibet: quicumque enim ob conscientiam stupri accepit aliquid, poena erit plectendus․ ceterum si gratis quis remisit, ad legem non pertinet.
D.48.5.30.3 Qui quæstum ex adulterio uxoris suæ fecerit, plectitur: nec enim mediocriter deliquit, qui lenocinium in uxore exercuit.
D.48.5.30.4 Quæstum autem ex adulterio uxoris facere videtur, qui quid accepit, ut adulteretur uxor: sive enim sæpius sive semel accepit, non est eximendus: quæstum enim de adulterio uxoris facere proprie ille existimandus est, qui aliquid accepit, ut uxorem pateretur adulterari meretricio quodam genere․ quod si patiatur uxorem delinquere non ob quæstum, sed neglegentiam vel culpam vel quandam patientiam vel nimiam credulitatem, extra legem positus videtur.
D.48.5.30.5 Sex mensuum hæc fit separatio, ut in nupta quidem ex die divortii sex menses computentur, in vidua vero ex die commissi criminis: quod significari videtur rescripto ad Tertullum et Maximum consules. præterea si ex die divortii sexaginta dies sint, ex die vero commissi criminis quinquennium præteriit, debuit dici nec mulierem posse accusari, ut, quod dantur sex menses utiles, sic sit accipiendum, ne crimen quinquennio continuo sopitum excitetur.
D.48.5.30.6 Hoc quinquennium observari legislator voluit, si reo vel reæ stuprum adulterium vel lenocinium obiciatur․ quid ergo, si aliud crimen sit quod obiciatur, quod ex lege Iulia descendit, ut sunt qui domum suam stupri causa præbuerunt et alii similes? et melius est dicere omnibus admissis ex lege Iulia venientibus quinquennium esse præstitutum.
D.48.5.30.7 Quinquennium autem ex eo die accipiendum est, ex quo quid admissum est, et ad eum diem, quo quis postulatus postulatave est, et non ad eum diem, quo iudicium de adulteriis exercetur.
D.48.5.30.8 Hoc amplius senatus consulto adiectum est, ut, si plures eundem postulaverint, eius, qui perseveraverit reum reamve facere, postulationis dies prima exigatur, scilicet ut qui accusat suos libellos accusatorios exspectet, non alienos.
D.48.5.30.9 Eum autem, qui per vim stuprum intulit vel mari vel feminæ, sine præfinitione huius temporis accusari posse dubium non est, cum eum publicam vim committere nulla dubitatio est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
