Digesta Iustiniani 48.5.28
inscriptio Ulpianus libro tertio de adulteriis
D.48.5.28pr. Si postulaverit accusator, ut quæstio habeatur de servo adulterii accusato, sive voluit ipse interesse sive noluit, iubent iudices eum servum æstimari, et ubi æstimaverint, tantam pecuniam et alterum tantum eum, qui nomen eius servi detulerit, ei ad quem ea res pertinet dare iubebunt.
D.48.5.28.1 Sed dispiciamus, cui ista poena præstanda sit, quia lex eum nominavit ‘ad quem ea res pertinebit’․ igitur bonæ fidei emptorem, quamvis ab eo emerit qui dominus non est, recte dicemus eum esse, ad quem ea res pertinet.
D.48.5.28.2 Eum quoque, qui pignori accepit, magis admittimus in eadem causa esse, scilicet quia intererat eius quæstionem non haberi.
D.48.5.28.3 Sed et si usus fructus in servo alienus sit, inter dominum et fructuarium dividi debet æstimatio.
D.48.5.28.4 Et si communis plurium servus erit, utique inter eos quoque erit æstimatio dividenda.
D.48.5.28.5 Si liber homo, dum servus existimatur, tortus sit, quia et ipse condicionem suam ignorat: magis admittit Cæcilius actionem utilem ipsi dandam adversus eum, qui per calumniam appetit, ne impunita sit calumnia eius ob hoc, quod liberum hominem quasi servum deduxit in quæstionem.
D.48.5.28.6 Haberi quæstionem lex iubet de servis ancillisve eius, de quo vel de qua quæreretur, parentisve utriusque eorum, si ea mancipia ad usum ei a parentibus data sint․ divus autem Hadrianus Cornelio Latiniano rescripsit et de exteris servis quæstionem haberi.
D.48.5.28.7 Quæstioni interesse iubentur reus reave et patroni eorum et qui crimen detulerit, interrogandique facultas datur patronis.
D.48.5.28.8 De eo quoque servo, in quo usum fructum reus habuit, magis est, ut quæstio haberi possit: licet enim servus eius non fuerit, in servitute tamen fuisse videtur: nec tam proprietatis causa ad quæstionem quam ministerii pertinet.
D.48.5.28.9 Ergo et si bona fide serviat reo servus alienus, admittet quis interrogari eum per quæstionem posse.
D.48.5.28.10 Sed et si servus sit, cui fideicommissa libertas debetur vel statuta speratur, torqueri eum posse magis est.
D.48.5.28.11 Iubet lex eos homines, de quibus quæstio ita habita est, publicos esse: proinde in communi partem publicamus: in proprio, cuius usus fructus alienus est, nudam proprietatem: in quo tantum usum fructum habuit reus, magis est, ut perceptio usus fructus ad publicum incipiat pertinere: alienum servum utique non publicabimus․ ratio autem publicandorum servorum ea est, ut sine ullo metu verum dicant et ne, dum timeant se in reorum potestatem regressuros, obdurent in quæstione.
D.48.5.28.12 Non tamen prius publicantur, quam quæstio de illis habita fuerit.
D.48.5.28.13 Sed et si negaverint, nihilo minus publicantur: ratio enim adhuc eadem est, ne, dum hi sperant se in potestatem dominorum reversuros si negaverint, spe meriti collocandi in mendacio perseverent.
D.48.5.28.14 Sed et servi accusatoris, si de his quæstio habita sit, publicantur: eius enim servi ne mentiantur, merito a dominio eius recedunt. extranei vero non habent cui gratificentur.
D.48.5.28.15 Si reus vel rea absoluti fuerint, æstimari per iudices lex damnum voluit, sive mortui fuerint, quantæ pecuniæ ante quæstionem fuerint, sive vivent, quantæ pecuniæ in his damnum datum fuerit factumve esset.
D.48.5.28.16 Notandum est, quod capite quidem novo cavetur, si servus adulterii accusetur et accusator quæstionem in eo haberi velit, duplum pretium domino præstari lex iubet, at hic simplum.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
