Digesta Iustiniani 48.5.27.7
inscriptio Ulpianus libro tertio disputationum
D.48.5.27pr. Constante matrimonio ab iis, qui extra maritum ad accusationem admittuntur, accusari mulier adulterii non potest: probatam enim a marito uxorem et quiescens matrimonium non debet alius turbare atque inquietare, nisi prius lenocinii maritum accusaverit.
D.48.5.27.1 Derelictam vero a marito accusationem etiam ab alio excitari utile est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
