Digesta Iustiniani 48.5.26.pr
inscriptio Ulpianus libro secundo ad legem Iuliam de adulteris
D.48.5.26pr. Capite quinto legis Iuliæ ita cavetur, ut viro adulterum in uxore sua deprehensum, quem aut nolit aut non liceat occidere, retinere horas diurnas nocturnasque continuas non plus quam viginti testandæ eius rei causa sine fraude sua iure liceat.
D.48.5.26.1 Ego arbitror etiam in patre id servandum, quod in marito expressum est.
D.48.5.26.2 Sed et si non in domo sua deprehenderit maritus, poterit retinere.
D.48.5.26.3 Sed semel remissus adulter reduci non potest.
D.48.5.26.4 Quid ergo si evaserit, an reductus custodiri viginti horis possit? et putem hic magis dicendum reductum retineri posse, testandæ rei gratia.
D.48.5.26.5 Quod adicitur ‘testandæ eius rei gratia’, ad hoc pertinet, ut testes inducat testimonio futuros accusatori deprehensum reum in adulterio.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
