Digesta Iustiniani 48.5.25
inscriptio Macer libro primo publicorum
D.48.5.25pr. Marito quoque adulterum uxoris suæ occidere permittitur, sed non quemlibet, ut patri: nam hac lege cavetur, ut liceat viro deprehensum domi suæ (non etiam soceri) in adulterio uxoris occidere eum, qui leno fuerit quive artem ludicram ante fecerit in scænam saltandi cantandive causa prodierit iudiciove publico damnatus neque in integrum restitutus erit, quive libertus eius mariti uxorisve, patris matris, filii filiæ utrius eorum fuerit (nec interest, proprius cuius eorum an cum alio communis fuerit) quive servus erit.
D.48.5.25.1 Et præcipitur, ut is maritus, qui horum quem occiderit, uxorem sine mora dimittat.
D.48.5.25.2 Ceterum sui iuris an filius familias sit maritus, nihil interesse a plerisque dictum est.
D.48.5.25.3 Illud in utroque ex sententia legis quæritur, an patri magistratum occidere liceat? item si filia ignominiosa sit aut uxor contra leges nupta, an id ius nihilo minus pater maritusve habeat? et quid, si pater maritus leno vel aliqua ignominia notatus est? et rectius dicetur eos ius occidendi habere, qui iure patris maritive accusare possunt.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
