Digesta Iustiniani 48.5.20
inscriptio Ulpianus libro secundo ad legem Iuliam de adulteris
D.48.5.20pr. adulter diem suum obierit, constitutum est etiam mortuo adultero sine præscriptione mulierem posse accusari.
D.48.5.20.1 Sed et si non mors, sed poena alia reum subtraxerit, adhuc dicimus posse ad mulierem veniri.
D.48.5.20.2 Si eo tempore, quo eligebatur reus, adultera nupta non fuit, quo autem absolvatur, nupta invenitur: dicendum est hanc absoluto quoque adultero posse accusari, quia eo tempore, quo adulter eligebatur, nupta non fuit.
D.48.5.20.3 Nupta non potest accusari, non tantum ab eo, qui adulterum accusavit nec optinuit, sed nec ab alio quidem, si adulter absolutus est. proinde si per collusionem cum adultero constituerit fueritque absolutus, dedit mulieri nuptæ adversus omnes securitatem․ plane si nupta esse desierit, accusari poterit: neque enim aliam lex tuetur quam eam, quæ nupta est, quamdiu nupta erit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
