Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 48.5.2.11

AD LEGEM IULIAM DE ADULTERIIS COERCENDIS

inscriptio Ulpianus libro octavo disputationum

D.48.5.2pr. Ex lege Iulia servatur, ut, cui necesse est ab adultero incipere, quia mulier ante denuntiationem nupsit, non alias ad mulierem possit pervenire, nisi reum peregerit․ peregisse autem non alias quis videtur, nisi et condemnaverit.

D.48.5.2.1 Marito iure mariti accusanti illa præscriptio obicitur, si legem prodidisse dicatur ob hoc, quod adgressus accusationem adulterii destitit.

D.48.5.2.2 Lenocinii quidem crimen lege Iulia de adulteris præscriptum est, cum sit in eum maritum poena statuta, qui de adulterio uxoris suæ quid ceperit, item in eum, qui in adulterio deprehensam retinuerit.

D.48.5.2.3 Ceterum qui patitur uxorem suam delinquere matrimoniumque suum contemnit quique contaminationi non indignatur, poena adulterum non infligitur.

D.48.5.2.4 Qui hoc dicit lenocinio mariti se fecisse, relevare quidem vult crimen suum, sed non est huiusmodi compensatio admissa․ ideo si maritum velit reus adulterii lenocinii reum facere, semel delatus non audietur.

D.48.5.2.5 Si publico iudicio maritus uxorem ream faciat, an lenocinii allegatio repellat maritum ab accusatione? et putem non repellere: lenocinium igitur mariti ipsum onerat, non mulierem excusat.

D.48.5.2.6 Unde quæri potest, an is, qui de adulterio cognoscit, statuere in maritum ob lenocinium possit? et puto posse․ nam Claudius Gorgus vir clarissimus uxorem accusans cum detectus est uxorem in adulterio deprehensam retinuisse, et sine accusatore lenocinio damnatus est a divo Severo.

D.48.5.2.7 Extraneus autem nequaquam lenocinium obiciens, posteaquam reus factus est, se relevabit, nec maritum poenæ subiciet.

D.48.5.2.8 Si simul ad accusationem veniant maritus et pater mulieris, quem præferri oporteat, quæritur․ et magis est, ut maritus præferatur: nam et propensiore ira et maiore dolore executurum eum accusationem credendum est, in tantum, ut et si pater prævenerit et libellos inscriptionum deposuerit, marito non neglegente nec retardante, sed accusationem parante et probationibus instituente atque muniente, ut facilius iudicantibus de adulterio probetur, idem erit dicendum.

D.48.5.2.9 Sed et quotiens alii, qui post maritum et patrem accusare possunt, ad accusandum prosiliunt, lege expressum est, ut is, cuius de ea re notio est, de iusto accusatore constituat.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑