Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 48.5.16

AD LEGEM IULIAM DE ADULTERIIS COERCENDIS

inscriptio Ulpianus libro secundo de adulteriis

D.48.5.16pr. Si maritus sit in magistratu, potest præveniri a patre: atquin non oportet․ et putat Pomponius debere dici, quoad maritus magistratum gerit, patris quoque accusationem impediendam, ne præripiatur marito ius, quod cum eo æquale habet: igitur non cedent sexaginta dies patri, cum accusare non potest.

D.48.5.16.1 Legis Iuliæ de adulteriis capite septimo ita cavetur: ‘ne quis inter reos referat eum, qui tum sine detrectatione rei publicæ causa aberit’: neque enim æquum visum est absentem rei publicæ causa inter reos referri, dum rei publicæ operatur.

D.48.5.16.2 Necessario adicitur ‘sine detrectatione’: ceterum si quis evitandi criminis id egit, ut rei publicæ causa abesset, nihil illi commentum hoc proficiat.

D.48.5.16.3 Quod si quis præsens sit, vice tamen absentis habetur (ut puta qui in vigilibus vel urbanis castris militat), dicendum est deferri hunc posse: neque enim laborare habet, ut se repræsentet.

D.48.5.16.4 Et generaliter dicendum est eorum demum absentiam excusatam esse, qui in alia provincia rei publicæ causa absunt, quam in ea in qua deferuntur․ proinde si quis in provincia, in qua agit, adulterium commiserit, accusari poterit, nisi sit ea persona, quæ ad præsidis cognitionem non pertinet.

D.48.5.16.5 Si negaverint se pater et maritus accusaturos intra diem sexagensimum, an statim incipiant tempora extraneo cedere? et primus Pomponius putat admitti ad accusationem extraneum posse statim atque isti negaverint․ cui adsentiendum puto: fortius enim dicitur eum, qui se negaverit acturum, postea non audiendum.

D.48.5.16.6 Lex Iulia de adulteriis specialiter quosdam adulterii accusare prohibet, ut minorem annis viginti quinque: nec enim visus est idoneus accusator, qui nondum robustæ ætatis est․ quod ita verum est, si non matrimonii sui iniuriam exequatur: ceterum si suum matrimonium vindicare velit, quamvis iure extranei ad accusationem veniat, tamen audietur: nec enim ulla præscriptio obicitur suam iniuriam vindicanti․ sane si iuvenali facilitate ductus vel etiam fervore ætatis accensus ad accusationem prosilit, accusanti ei non facile calumniæ poena irrogabitur․ minorem viginti quinque annis etiam eum accipimus, qui vicensimum quintum annum ætatis agit.

D.48.5.16.7 Præscriptiones, quæ obici solent accusantibus adulterii, ante solent tractari, quam quis inter reos recipiatur: ceterum posteaquam semel receptus est, non potest præscriptionem obicere.

D.48.5.16.8 Si in viduitate mulier perseverat, in accusatoris est arbitrio, a quo velit incipere, utrum ab adultero an ab adultera.

D.48.5.16.9 Si quis et adulterum et adulteram simul detulit, nihil agit poteritque, quasi neutrum detulerit, rursus a quo velit initium facere, quia nihil agit prima delatione.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑