Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 48.5.14

AD LEGEM IULIAM DE ADULTERIIS COERCENDIS

inscriptio Ulpianus libro secundo de adulteriis

D.48.5.14pr. Si uxor non fuerit in adulterio, concubina tamen fuit, iure quidem mariti accusare eam non poterit, quæ uxor non fuit, iure tamen extranei accusationem instituere non prohibebitur, si modo ea sit, quæ in concubinatum se dando matronæ nomen non amisit, ut puta quæ patroni concubina fuit.

D.48.5.14.1 Plane sive iusta uxor fuit sive iniusta, accusationem instituere vir poterit: nam et Sextus Cæcilius ait, hæc lex ad omnia matrimonia pertinet, et illud Homericum adfert: nec enim soli, inquit, Atridæ uxores suas amant․ οὐ μόνοι φιλέουσ´ ἀλόχους μερόπων ἀνϑρώπων ᾽Ατρεῖδαι.

D.48.5.14.2 Sed et in ea uxore potest maritus adulterium vindicare, quæ volgaris fuerit, quamvis, si vidua esset, impune in ea stuprum committeretur.

D.48.5.14.3 Divi Severus et Antoninus rescripserunt etiam in sponsa hoc idem vindicandum, quia neque matrimonium qualecumque nec spem matrimonii violare permittitur.

D.48.5.14.4 Sed et si ea sit mulier, cum qua incestum commissum est, vel ea, quæ, quamvis uxoris animo haberetur, uxor tamen esse non potest, dicendum est iure mariti accusare eam non posse, iure extranei posse.

D.48.5.14.5 Iudex adulterii ante oculos habere debet et inquirere, an maritus pudice vivens mulieri quoque bonos mores colendi auctor fuerit: periniquum enim videtur esse, ut pudicitiam vir ab uxore exigat, quam ipse non exhibeat: quæ res potest et virum damnare, non rem ob compensationem mutui criminis inter utrosque communicare.

D.48.5.14.6 Si quis uxorem suam velit accusare dicatque eam adulterium commisisse, antequam sibi nuberet, iure viri accusationem instituere non poterit, quia non, cum ei nupta est, adulterium commisit․ quod et in concubina dici potest, quam uxorem quis postea habuit, vel in filia familias, cuius coniunctioni pater postea concessit.

D.48.5.14.7 Si quis plane uxorem suam, cum apud hostes esset, adulterium commisisse arguat, benignius dicetur posse eum accusare iure viri: sed ita demum adulterium maritus vindicabit, si vim hostium passa non est: ceterum quæ vim patitur, non est in ea causa, ut adulterii vel stupri damnetur.

D.48.5.14.8 Si minor duodecim annis in domum deducta adulterium commiserit, mox apud eum ætatem excesserit coeperitque esse uxor, non poterit iure viri accusari ex eo adulterio, quod ante ætatem nupta commisit, sed vel quasi sponsa poterit accusari ex rescripto divi Severi, quod supra relatum est.

D.48.5.14.9 Sed et si qua repudiata, mox reducta sit non quasi eodem matrimonio durante, sed quasi alio interposito, videndum est, an ex delicto, quod in priore matrimonio admisit, accusari possit․ et puto non posse: abolevit enim prioris matrimonii delicta reducendo eam.

D.48.5.14.10 Idem dicendum est, si stupri velit accusare eam quam postea duxit uxorem: sero enim accusat mores, quos uxorem ducendo probavit.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑