Digesta Iustiniani 48.5.11.0
inscriptio Papinianus libro secundo de adulteriis
D.48.5.11pr. Mater autem familias significatur non tantum nupta, sed etiam vidua.
D.48.5.11.1 Mulieres quoque hoc capite legis, quod domum præbuerunt vel pro comperto stupro aliquid acceperunt, tenentur.
D.48.5.11.2 Mulier, quæ evitandæ poenæ adulterii gratia lenocinium fecerit aut operas suas in scænam locavit, adulterii accusari damnarique ex senatus consulto potest.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
