Digesta Iustiniani 48.4.7.1
inscriptio Modestinus libro duodecimo pandectarum
D.48.4.7pr. Famosi, qui ius accusandi non habent, sine ulla dubitatione admittuntur ad hanc accusationem.
D.48.4.7.1 Sed et milites, qui causas alias defendere non possunt: nam qui pro pace excubant, magis magisque ad hanc accusationem admittendi sunt.
D.48.4.7.2 Servi quoque deferentes audiuntur et quidem dominos suos: et liberti patronos.
D.48.4.7.3 Hoc tamen crimen iudicibus non in occasione ob principalis maiestatis venerationem habendum est, sed in veritate: nam et personam spectandam esse, an potuerit facere, et an ante quid fecerit et an cogitaverit et an sanæ mentis fuerit․ nec lubricum linguæ ad poenam facile trahendum est: quamquam enim temerarii digni poena sint, tamen ut insanis illis parcendum est, si non tale sit delictum, quod vel ex scriptura legis descendit vel ad exemplum legis vindicandum est.
D.48.4.7.4 Crimen maiestatis facto vel violatis statuis vel imaginibus maxime exacerbatur in milites.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
