Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 48.3.2

DE CUSTODIA ET EXHIBITIONE REORUM

inscriptio Papinianus libro primo de adulteriis

D.48.3.2pr. Si servus capitali crimine postuletur, lege publicorum cavetur, ut sistendum vel a domino vel ab extero satisdato promittatur: quod si non defendatur, in vincula publica coici iubetur, ut ex vinculis causam dicat.

D.48.3.2.1 Solet itaque tractari, an postea domino permittendum sit oblata satisdatione servum suum vinculis liberare․ dubitationem auget edictum Domitiani, quo cautum est abolitiones ex senatus consulto factas ad huiusmodi servos non pertinere․ nam et lex ipsa prohibet eum absolvi, priusquam de eo iudicetur․ sed hæc interpretatio perdura, pernimium severa est in eo, cuius dominus absens fuit vel quod per inopiam illo momento temporis satisdationem implere non potuit: neque enim pro indefenso derelictus recte dici potest, qui dominum præsentem non habuit vel habuit paratum defendere, pauperem tamen․ quod utique facilius admitti poterit, si non post longum temporis spatium hoc desideretur.

D.48.3.2.2 Qui exhibendi postulati sunt propter aliam causam, alterius criminis, quod ante admissum est, rei non recipiuntur ex senatus consulto. quod in privatis quoque causis et hominibus sub fideiussore factis observatur, nisi ex hoc temporalis actio in periculum cadat.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑