Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 48.3.14.2

DE CUSTODIA ET EXHIBITIONE REORUM

inscriptio Herennius Modestinus libro quarto de poenis

D.48.3.14pr. Non est facile tironi custodia credenda: nam ea prodita is culpæ reus est, qui eam ei commisit.

D.48.3.14.1 Nec uni, sed duobus custodia committenda est.

D.48.3.14.2 Qui si neglegentia amiserint, pro modo culpæ vel castigantur vel militiam mutant: quod si levis persona custodiæ fuit, castigati restituuntur․ nam si miseratione custodiam quis dimiserit, militiam mutat: fraudulenter autem si fuerit versatus in dimittenda custodia, vel capite punitur vel in extremum gradum militiæ datur․ interdum venia datur: nam cum custodia cum altero custode simul fugisset, alteri venia data est.

D.48.3.14.3 Sed si se custodia interfecerit vel præcipitaverit, militi culpæ adscribitur, id est castigabitur.

D.48.3.14.4 Quod si ipse custos custodiam interfecerit, homicidii reus est:

D.48.3.14.5 Ergo si casu custodia defuncta dicatur, testationibus id probandum est et sic venia dabitur.

D.48.3.14.6 Solet præterea amissa culpa custodia, si tamen intersit eam adprehendi, tempus causa cognita militi dari ad eam requirendam, applicito ei alio milite.

D.48.3.14.7 Quod si fugitivum domino reddendum prodiderit, si facultates habeat, domino pretium reddere iuberi Saturninus probat.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑