Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 48.22.7.7

DE INTERDICTIS ET RELEGATIS ET DEPORTATIS

inscriptio Ulpianus libro decimo de officio proconsulis

D.48.22.7pr. Relegatorum duo genera: sunt quidam, qui in insulam relegantur, sunt, qui simpliciter, ut provinciis eis interdicatur, non etiam insula adsignetur.

D.48.22.7.1 In insulam relegare præsides provinciæ possunt, sic tamen, ut, si quidem insulam sub se habeant (id est ad eius provinciæ formam pertinentem, quam administrant), et eam specialiter insulam adsignare possint inque eam relegare, sin vero non habeant, pronuntient quidem in insulam se relegare, scribant autem imperatori, ut ipse insulam adsignet․ ceterum non possunt damnare in eam insulam, quam in ea provincia cui præsunt non habeant․ interim quoad imperator insulam adsignet, militi tradendus est relegatus.

D.48.22.7.2 Hæc est differentia inter deportatos et relegatos, quod in insulam relegari et ad tempus et in perpetuum quis potest.

D.48.22.7.3 Sive ad tempus sive in perpetuum quis fuerit relegatus, et civitatem Romanam retinet et testamenti factionem non amittit.

D.48.22.7.4 Ad tempus relegatis neque tota bona neque partem adimi debere rescriptis quibusdam manifestatur, reprehensæque sunt sententiæ eorum, qui ad tempus relegatis ademerunt partem bonorum vel bona, sic tamen, ut non infirmarentur sententiæ quæ ita sunt prolatæ.

D.48.22.7.5 Est quoddam genus quasi in insulam relegationis in provincia Ægypto in Oasin relegare.

D.48.22.7.6 Sicut autem relegare in insulam quisquam, quæ non est sub se, non potest, ita ne in provinciam quidem relegandi ius habet, quæ non est sub se: forte præses Syriæ in Macedoniam non relegabit.

D.48.22.7.7 Sed extra provinciam suam potest relegare.

D.48.22.7.8 Item in parte certa provinciæ moraturum relegare potest, ut forte non excedat civitatem aliquam vel regionem aliquam non egrediatur.

D.48.22.7.9 Sed et in eas partes provinciæ, quæ sunt desertiores, scio præsides solitos relegare.

D.48.22.7.10 Interdicere autem quis ea provincia potest quam regit, alia non potest: et ita divi fratres rescripserunt․ unde eveniebat, ut, qui relegatus esset ab ea provincia, in qua domicilium habuit, morari apud orginem suam posset․ sed imperator noster cum divo patre suo huic rei providerunt․ Mæcio enim Probo præsidi provinciæ Hispaniæ rescripserunt etiam ea provincia interdici, unde quis oriundus est, ab eo qui regit eam provinciam, ubi quis domicilium habet․ sed et eos, qui, cum incolæ non essent, in ea provincia quid admiserint, æquum est ad rescripti auctoritatem pertinere.

D.48.22.7.11 Dubitatum est, an interdicere quis alicui possit provincia, in qua oriundus est, cum ipse ei provinciæ præsit, quam incolit, dum sua non interdicit, ut solent Italia interdicere, qui patria non interdicunt: vel an per consequentias videatur etiam provinciæ interdixisse, cui præest․ quod magis erit probandum.

D.48.22.7.12 Per contrarium autem is, qui originis provinciæ præest, non est nanctus ius interdicendi ea provincia, quam incolit is qui relegatur.

D.48.22.7.13 Si quis eam sententiam admiserit, ut is, qui in alia provincia commisit, possit relegari ab eo qui ei provinciæ præest: eveniet, ut relegatus iste tribus provinciis præter Italiam debeat abstinere, et in qua deliquit et quam incolit et originis․ et si ex diversis provinciis oriri videatur propter condicionem vel suam vel parentis patronorum: vel pluribus provinciis consequenter interdictum ei dicemus.

D.48.22.7.14 Quibusdam tamen præsidibus, ut multis provinciis interdicere possint, indultum est: ut præsidibus Syriarum, sed et Daciarum.

D.48.22.7.15 Constitutum eum, cui patria interdictum est, etiam urbe abstinere debere: contra autem si cui urbe fuerit interdictum, patria sua interdictum non videtur․ et ita multis constitutionibus cavetur.

D.48.22.7.16 Si cui plane non patria sua, sed aliqua civitate interdictum sit, videndum est, an etiam patria sua itemque urbe interdictum dicamus: quod magis est.

D.48.22.7.17 His, qui relegantur, dies excedendi a præsidibus dari et potest et solet: etenim moris est ita pronuntiari ‘illum provincia illa insulisque eis relego excedereque debebit intra illum diem’.

D.48.22.7.18 Relegatum plane libellum dare principi posse divi fratres rescripserunt.

D.48.22.7.19 Solet præterea interdici sententia quibusdam, ne intra patriæ territorium vel muros morentur: ne excedant patriam vel in vicis quibusdam morentur.

D.48.22.7.20 Solet decurionibus ordine interdici vel ad tempus vel in perpetuum.

D.48.22.7.21 Item potest alicui poena iniungi, ne honores adipiscatur: nec ea res facit, ut decurio esse desinat, cum fieri possit, ut quis decurio quidem sit, ad honores autem non admittatur․ nam et senator quis esse potest et tamen honores non repetere.

D.48.22.7.22 Potest alicui et unus honor interdici, sic tamen, ut, si cui honore uno interdictum sit, non tantum eum honorem petere non possit, verum ne eos quoque, qui eo honore maiores sunt: est enim perquam ridiculum eum, qui minoribus poenæ causa prohibitus sit, ad maiores adspirare․ maioribus tamen prohibitus minores petere non prohibetur. sed muneribus si quis poenæ causa fuerit prohibitus, nihil valebit sententia: neque enim immunitatem poena tribuere debet․ ergo et si honoribus quis in poenam fuerit prohibitus, poterit dici, si honores isti habuerunt mixtam muneris gravem impensam, infamiam illi ad hoc non profuturam:

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑