Digesta Iustiniani 48.22.6
inscriptio Ulpianus libro nono de officio proconsulis
D.48.22.6pr. Inter poenas est etiam insulæ deportatio, quæ poena adimit civitatem Romanam.
D.48.22.6.1 Deportandi autem in insulam ius præsidibus provinciæ non est datum, licet præfecto urbi detur: hoc enim epistula divi Severi ad Fabium Cilonem præfectum urbi expressum est․ præsides itaque provinciæ quotiens aliquem in insulam deportandum putent, hoc ipsum adnotare debeant, nomen vero eius scribendum principi, ut in insulam deportetur: sic deinde principi scribere missa plena opinione, ut princeps æstimet, an sequenda sit eius sententia deportarique in insulam debeat․ modo autem tempore, dum scribitur, iubere eum debet in carcere esse.
D.48.22.6.2 Decuriones civitatium propter capitalia crimina deportandos vel relegandos divi fratres rescripserunt․ denique Priscum in homicidio et incendio nominatim ante quæstionem confessum in insulam deportari iusserunt.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
