Digesta Iustiniani 48.22.15
inscriptio Marcianus libro ..........
D.48.22.15pr. Deportatus civitatem amittit, libertatem retinet et iure civili caret, gentium vero utitur․ itaque emit vendit, locat conducit, permutat, fenus exercet aliaque similia․ unde etiam recte obligat, quæ post condemnationem quæsivit: quibus in rebus creditores quoque, qui bona fide contraxerunt cum eo, præferuntur fisco deportatis defunctis succedenti․ nam bona, quæ condemnationis tempore inveniuntur, deportatus alienare non potest.
D.48.22.15.1 Qui inconsulto principe a præside deportatur, et heres institui et legata capere potest.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
