Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 48.20.6

DE BONIS DAMNATORUM

inscriptio Ulpianus libro decimo de officio proconsulis

D.48.20.6 Divus Hadrianus Aquilio Braduæ ita rescripsit: ‘Panniculariæ causa quemadmodum intellegi debeat, ex ipso nomine apparet․ non enim bona damnatorum pannicularia significari quis probe dixerit, nec, si zonam circa se habuerit, protinus aliquis sibi vindicare debebit: sed vestem qua is fuerit indutus, aut nummulos in ventralem, quos victus sui causa in promptu habuerit, aut leves anulos, id est quæ rem non excedit aureorum quinque․ alioquin si quis damnatus digito habuerit aut sardonychica aut aliam gemmam magni pretii vel si quod chirographum magnæ pecuniæ in sinu habuerit, nullo iure illud in pannicularia ratione retinebitur.’ pannicularia sunt ea, quæ in custodiam receptus secum attulit: spolia, quibus indutus est, cum quis ad supplicium ducitur, ut et ipsa appellatio ostendit․ ita neque speculatores ultro sibi vindicent neque optiones ea desiderent, quibus spoliatur, quo momento quis punitus est, hanc rationem non compendio suo debent præsides vertere, sed nec pati optiones sive commentarienses ea pecunia abuti, sed debent ad ea servari, quæ iure præsidum solent erogari, ut puta chartiaticum quibusdam officialibus inde subscribere, vel si qui fortiter fecerint milites, inde eis donare: barbaros etiam inde munerari venientes ad se vel legationis vel alterius rei causa․ plerumque etiam inde conrasas pecunias præsides ad fiscum transmiserunt: quod perquam nimiæ diligentiæ est, cum sufficiat, si quis non in usus proprios verterit, sed ad utilitatem officii patiatur deservire.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑