Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 48.2.3

DE ACCUSATIONIBUS ET INSCRIPTIONIBUS

inscriptio Paulus libro tertio de adulteriis

D.48.2.3pr. Libellorum inscriptionis conceptio talis est․ ‘Consul et dies․ Apud illum prætorem vel proconsulem Lucius Titius professus est se Mæviam lege Iulia de adulteriis ream deferre, quod dicat eam cum Gaio Seio in civitate illa, domo illius, mense illo, consulibus illis adulterium commisisse’․ utique enim et locus designandus est, in quo adulterium commissum est, et persona, cum qua admissum dicitur, et mensis: hoc enim lege Iulia publicorum cavetur et generaliter præcipitur omnibus, qui reum aliquem deferunt: neque autem diem neque horam invitus comprehendet.

D.48.2.3.1 Quod si libelli inscriptionum legitime ordinati non fuerint, rei nomen aboletur et ex integro repetendi reum potestas fiet.

D.48.2.3.2 Item subscribere debebit is qui dat libellos se professum esse, vel alius pro eo, si litteras nesciat.

D.48.2.3.3 Sed et si aliud crimen obiciat, veluti quod domum suam præbuit, ut stuprum mater familias pateretur, quod adulterum deprehensum dimiserit, quod pretium pro comperto stupro acceperit, et si quid simile, id ipsum libellis comprehendendum erit.

D.48.2.3.4 Si accusator decesserit aliave quæ causa ei impedierit, quo minus accusare possit, et si quid simile, nomen rei aboletur postulante reo: idque et lege Iulia de vi et senatus consulto cautum est, ita ut liceat alii ex integro repetere reum․ sed intra quod tempus, videbimus: et utique triginta dies utiles observandi sunt.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑