Digesta Iustiniani 48.19.9.5
inscriptio Ulpianus libro decimo de officio proconsulis
D.48.19.9pr. Moris est advocationibus quoque præsides interdicere․ et nonnumquam in perpetuum interdicunt, nonnumquam ad tempus vel annis metiuntur vel etiam tempore quo provinciam regunt.
D.48.19.9.1 Nec non ita quoque interdici potest alicui, ne certis personis adsit.
D.48.19.9.2 Potest et ita interdici cui, ne apud tribunal præsidis postulet, et tamen apud legatum vel procuratorem non prohibetur agere.
D.48.19.9.3 Si tamen apud legatum prohibitus fuerit postulare, credo per consequentias ne quidem apud præsidem relictam illi postulandi facultatem.
D.48.19.9.4 Nonnumquam non advocationibus cui interdicitur, sed foro․ plus est autem foro quam advocationibus interdicere, si quidem huic omnino forensibus negotiis accommodare se non permittatur․ solet autem ita vel iuris studiosis interdici vel advocatis vel tabellionibus sive pragmaticis.
D.48.19.9.5 Solet et ita interdici, ne instrumenta omnino forment neve libellos concipiant vel testationes consignent.
D.48.19.9.6 Solet et sic, ne eo loci sedeant, quo in publico instrumenta deponuntur, archivo forte vel grammatophylacio.
D.48.19.9.7 Solet et sic, ut testamenta ne ordinent vel scribant vel signent.
D.48.19.9.8 Erit et illa poena, ne quis negotiis publicis interveniat: hic enim privatis quidem interesse poterit, publicis prohibebitur, ut solent quibus sententia præcipitur δημοσίων ἀπέχεσϑαι.
D.48.19.9.9 Sunt autem et aliæ poenæ: si negotiatione quis abstinere iubeatur vel ad conductionem eorum quæ publice locantur accedere, ut ad vectigalia publica.
D.48.19.9.10 Interdici autem negotiatione plerumque vel negotiationibus solet: sed damnare, ut quis negotietur, an possit videamus․ et sunt quidem hæ poenæ, si quis generaliter tractare velit, inciviles invitum hominem iubere facere quod facere non potest: sed si quis specialiter tractaverit, potest esse iusta causa compellendi cuius ad negotiationem: quod si fuerit, sequenda erit sententia.
D.48.19.9.11 Istæ fere sunt poenæ quæ iniungi solent․ sed enim sciendum est discrimina esse poenarum neque omnes eadem poena adfici posse․ nam in primis decuriones in metallum damnari non possunt nec in opus metalli, nec furcæ subici vel vivi exuri․ et si forte huiusmodi sententia fuerint affecti, liberandi erunt: sed hoc non potest efficere qui sententiam dixit, verum referre ad principem debet, ut ex auctoritate eius poena aut permutetur aut liberaretur.
D.48.19.9.12 Parentes quoque et liberi decurionum in eadem causa sunt.
D.48.19.9.13 Liberos non tantum filios accipere debemus, verum omnes liberos.
D.48.19.9.14 Sed utrum hi soli, qui post decurionatum suscepti sunt, his poenis non adficiantur, an vero omnes omnino liberi, etiam in plebeia familia suscepti, videndum est: et magis puto omnibus prodesse debere.
D.48.19.9.15 Plane si parens decurio esse desierit, si quidem iam decurione fuerit editus, proderit ei, ne adficiatur: enimvero si posteaquam plebeius factus est tunc suscipiat filium, quasi plebeio editus ita erit plectendus.
D.48.19.9.16 Statuliberum quasi liberum iam puniendum divus Pius Salvio Marciano rescripsit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
