Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 48.19.8.6

DE POENIS

inscriptio Ulpianus libro nono de officio proconsulis

D.48.19.8pr. aut damnum cum infamia aut dignitatis aliquam depositionem aut alicuius actus prohibitionem.

D.48.19.8.1 Vita adimitur, ut puta si damnatur aliquis, ut gladio in eum animadvertatur․ sed animadverti gladio oportet, non securi vel telo vel fusti vel laqueo vel quo alio modo․ proinde nec liberam mortis facultatem concedendi ius præsides habent․ multo enim vel veneno necandi․ divi tamen fratres rescripserunt permittentes liberam mortis facultatem.

D.48.19.8.2 Hostes autem, item transfugæ ea poena adficiuntur, ut vivi exurantur.

D.48.19.8.3 Nec ea quidem poena damnari quem oportet, ut verberibus necetur vel virgis interematur, nec tormentis: quamvis plerique dum torquentur deficere solent.

D.48.19.8.4 Est poena, quæ adimat libertatem: huiusmodi ut puta, si quis in metallum vel in opus metalli damnetur․ metalla autem multa numero sunt et quædam quidem provinciæ habent, quædam non habent: sed quæ non habent, in eas provincias mittunt, quæ metalla habent.

D.48.19.8.5 Præfecto plane urbi specialiter competere ius in metallum damnandi ex epistula divi Severi ad Fabium Cilonem exprimitur.

D.48.19.8.6 Inter eos autem, qui in metallum et eos, qui in opus metalli damnantur, differentia in vinculis tantum est, quod qui in metallum damnantur, gravioribus vinculis premuntur, qui in opus metalli, levioribus, quodque refugæ ex opere metalli in metallum dantur, ex metallo gravius coercentur.

D.48.19.8.7 Quisquis autem in opus publicum damnatus refugit, duplicato tempore damnari solet: sed duplicare eum id temporis oportet, quod ei cum superesset fugit, scilicet ne illud duplicetur, quo adprehensus in carcere fuit․ et si in decem annos damnatus sit, aut perpetuari ei debet poena aut in opus metalli transmitti․ plane si decennio damnatus fuit et initio statim fugit, videndum est, utrum duplicari ei tempora debeant, an vero perpetuari vel transferri in opus metalli: et magis est, ut transferatur aut perpetuetur․ generaliter enim dicitur, quotiens decennium excessura est duplicatio, non esse tempore poenam artandam.

D.48.19.8.8 In ministerium metallicorum feminæ in perpetuum vel ad tempus damnari solent․ simili modo et in salinas․ et si quidem in perpetuum fuerint damnatæ, quasi servæ poenæ constituuntur: si vero ad tempus damnantur, retinent civitatem.

D.48.19.8.9 Solent præsides in carcere continendos damnare aut ut in vinculis contineantur: sed id eos facere non oportet․ nam huiusmodi poenæ interdictæ sunt: carcer enim ad continendos homines, non ad puniendos haberi debet.

D.48.19.8.10 In calcariam quoque vel sulpurariam damnari solent: sed hæ poenæ metalli magis sunt.

D.48.19.8.11 Quicumque in ludum venatorium fuerint damnati, videndum est, an servi poenæ efficiantur: solent enim iuniores hac poena adfici․ utrum ergo servi poenæ isti efficiantur an retineant libertatem, videndum est․ et magis est, ut hi quoque servi efficiantur: hoc enim distant a ceteris, quod instituuntur venatores aut pyrricharii aut aliam quam voluptatem gesticulandi vel aliter se movendi gratia.

D.48.19.8.12 Servos in metallum vel in opus metalli, item in ludum venatorium dari solere nulla dubitatio est: et si fuerint dati, servi poenæ efficiuntur nec ad eum pertinebunt, cuius fuerint antequam damnarentur․ denique cum quidam servus in metallum damnatus beneficio principis esset iam poena liberatus, imperator Antoninus rectissime rescripsit, quia semel domini esse desierat servus poenæ factus, non esse eum in potestatem domini postea reddendum.

D.48.19.8.13 Sed sive in perpetua vincula fuerit damnatus servus sive in temporalia, eius remanet, cuius fuit, antequam damnaretur.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑