Digesta Iustiniani 48.19.6.5
inscriptio Ulpianus libro nono de officio proconsulis
D.48.19.6pr. Si quis forte, ne supplicio adficiatur, dicat se habere quod principi referat salutis ipsius causa, an remittendum sit ad eum, videndum est․ et sunt plerique præsidum tam timidi, ut etiam post sententiam de eo dictam poenam sustineant nec quicquam audiant: alii omnino non patiuntur quicquam tale allegantes: nonnulli neque semper neque numquam remittunt, sed inquirunt, quid sit, quod allegare principi velint quidque quod pro salute ipsius habeant dicere, post quæ aut sustinent poenam aut non sustinent․ quod videtur habere mediam rationem․ ceterum, ut mea fert opinio, prorsus eos non debuisse, posteaquam semel damnati sunt, audiri, quidquid allegent․ quis enim dubitat eludendæ poenæ causa ad hæc eos decurrere magisque esse puniendos, qui tamdiu conticuerunt, quod pro salute principis habere se dicere iactant? nec enim debebant tam magnam rem tam diu reticere.
D.48.19.6.1 Si quos comitum vel legati sui reos proconsul invenerit, utrum punire eos debeat an successori servare, quæri potest․ sed multa exstant exempla, quæ non tantum officialium suorum nec sub se agentium, verum suos quoque servos poena adfecerunt: quod quidem faciendum est, ut exemplo deterriti minus delinquant.
D.48.19.6.2 Nunc genera poenarum nobis enumeranda sunt, quibus præsides adficere quemque possint․ et sunt poenæ, quæ aut vitam adimant aut servitutem iniungant aut civitatem auferant aut exilium aut coercitionem corporis contineant:
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
