Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 48.19.5

DE POENIS

inscriptio Ulpianus libro septimo de officio proconsulis

D.48.19.5pr. Absentem in criminibus damnari non debere divus Traianus Iulio Frontoni rescripsit․ sed nec de suspicionibus debere aliquem damnari divus Traianus Adsidio Severo rescripsit: satius enim esse impunitum relinqui facinus nocentis quam innocentem damnari․ adversus contumaces vero, qui neque denuntiationibus neque edictis præsidum obtemperassent, etiam absentes pronuntiari oportet secundum morem privatorum iudiciorum․ potest quis defendere hæc non esse contraria․ quid igitur est? melius statuetur in absentes pecuniarias quidem poenas vel eas, quæ existimationem contingunt, si sæpius admoniti per contumaciam desint, statui posse et usque ad relegationem procedi: verum si quid gravius irrogandum fuisset, puta in metallum vel capitis poenam, non esse absentibus irrogandam.

D.48.19.5.1 In accusatorem autem absentem nonnumquam gravius statuendum, quam Turpilliani senatus consulti poena irrogatur, dicendum est.

D.48.19.5.2 Refert et in maioribus delictis, consulto aliquid admittatur, an casu․ et sane in omnibus criminibus distinctio hæc poenam aut iustam elicere debet aut temperamentum admittere.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑