Digesta Iustiniani 48.19.38
inscriptio Paulus libro quinto sententiarum
D.48.19.38pr. Si quis aliquid ex metallo principis vel ex moneta sacra furatus sit, poena metalli et exilii punitur.
D.48.19.38.1 Transfugæ ad hostes vel consiliorum nostrorum renuntiatores aut vivi exuruntur aut furcæ suspenduntur.
D.48.19.38.2 Actores seditionis et tumultus populo concitato pro qualitate dignitatis aut in furcam tolluntur aut bestiis obiciuntur aut in insulam deportantur.
D.48.19.38.3 Qui nondum viripotentes virgines corrumpunt, humiliores in metallum damnantur, honestiores in insulam relegantur aut in exilium mittuntur.
D.48.19.38.4 Qui se suis nummis redemptum non probaverit, libertatem petere non potest: amplius eidem domino sub poena vinculorum redditur vel, si ipse dominus malit, in metallum damnatur.
D.48.19.38.5 Qui abortionis aut amatorium poculum dant, etsi dolo non faciant, tamen quia mali exempli res est, humiliores in metallum, honestiores in insulam amissa parte bonorum relegantur․ quod si eo mulier aut homo perierit, summo supplicio adficiuntur.
D.48.19.38.6 Testamentum, quod nullo iure valet, impune supprimitur: nihil est enim, quod ex eo aut petatur aut consistere possit.
D.48.19.38.7 Qui vivi testamentum aperuerit recitaverit resignaverit, poena Corneliæ tenetur: et plerumque humiliores aut in metallum damnantur aut honestiores in insulam deportantur.
D.48.19.38.8 Si quis instrumentum litis suæ a procuratore adversario proditum esse convicerit, procurator si humilior sit, in metallum damnatur, si honestior, adempta parte bonorum dimidia in perpetuum relegatur.
D.48.19.38.9 Instrumenta penes se deposita quicumque alteri altero absente reddiderit vel adversario prodiderit: prout personæ condicio est, aut in metallum damnatur aut in insulam deportatur.
D.48.19.38.10 iudices pedanei si pecunia corrupti dicantur, plerumque a præside aut curia summoventur aut in exilium mittuntur aut ad tempus relegantur.
D.48.19.38.11 Miles, qui ex carcere dato gladio erupit, poena capitis punitur. eadem poena tenetur et qui cum eo, quem custodiebat, deseruit.
D.48.19.38.12 Miles, qui sibi manus intulit nec factum peregit, nisi inpatientia doloris aut morbi luctusve alicuius vel alia causa fecerit, capite puniendus est: alias cum ignominia mittendus est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
