Digesta Iustiniani 48.19.34
inscriptio Papinianus libro sexto decimo responsorum
D.48.19.34pr. Servus in opus publicum perpetuum ac multo magis temporarium non datur․ cum igitur per errorem in opus temporarium fuisset datus, expleto tempore domino servum esse reddendum respondi.
D.48.19.34.1 Eos quoque poena delatoris ex sententia senatus consulti teneri respondi, qui per suppositam personam delatori causam dederunt.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
