Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 48.19.28.8

DE POENIS

inscriptio Callistratus libro sexto de cognitionibus

D.48.19.28pr. Capitalium poenarum fere isti gradus sunt․ summum supplicium esse videtur ad furcam damnatio․ item vivi crematio: quod quamquam summi supplicii appellatione merito contineretur, tamen eo, quod postea id genus poenæ adinventum est, posterius primo visum est․ item capitis amputatio․ deinde proxima morti poena metalli coercitio․ post deinde in insulam deportatio.

D.48.19.28.1 Ceteræ poenæ ad existimationem, non ad capitis periculum pertinent, veluti relegatio ad tempus, vel in perpetuum, vel in insulam, vel cum in opus quis publicum datur, vel cum fustium ictu subicitur.

D.48.19.28.2 Non omnes fustibus cædi solent, sed hi dumtaxat qui liberi sunt et quidem tenuiores homines: honestiores vero fustibus non subiciuntur, idque principalibus rescriptis specialiter exprimitur.

D.48.19.28.3 Solent quidam, qui volgo se iuvenes appellant, in quibusdam civitatibus turbulentis se adclamationibus popularium accommodare. qui si amplius nihil admiserint nec ante sint a præside admoniti, fustibus cæsi dimittuntur aut etiam spectaculis eis interdicitur. quod si ita correcti in eisdem deprehendantur, exilio puniendi sunt, nonnumquam capite plectendi, scilicet cum sæpius seditiose et turbulente se gesserint et aliquotiens adprehensi tractati clementius in eadem temeritate propositi perseveraverint.

D.48.19.28.4 Servi cæsi solent dominis reddi.

D.48.19.28.5 Et ut generaliter dixerim, omnes, qui fustibus cædi prohibentur, eandem habere honoris reverentiam debent, quam decuriones habent. est enim inconstans dicere eum, quem principales constitutiones fustibus subici prohibuerunt, in metallum dari posse.

D.48.19.28.6 Divus Hadrianus in hæc verba rescripsit: ‘In opus metalli ad tempus nemo damnari debet․ sed qui ad tempus damnatus est, etiamsi faciet metallicum opus, non in metallum damnatus esse intellegi debet: huius enim libertas manet, quamdiu etiam hi, qui in perpetuum opus damnantur.’ proinde et mulieres hoc modo damnatæ liberos pariunt.

D.48.19.28.7 Ad statuas confugere vel imagines principum in iniuriam alterius prohibitum est․ cum enim leges omnibus hominibus æqualiter securitatem tribuant, merito visum est in iniuriam potius alterius quam sui defensionis gratia ad statuas vel imagines principum confugere: nisi si quis ex vinculis vel custodia detentus a potentioribus ad huiusmodi præsidium confugerit: his enim venia tribuenda est․ ne autem ad statuas vel imagines quis confugiat, senatus censuit: eumque, qui imaginem Cæsaris in invidiam alterius prætulisset, in vincula publica coerceri divus Pius rescripsit.

D.48.19.28.8 Omnia admissa in patronum patronive filium patrem propinquum maritum uxorem ceterasque necessitudines gravius vindicanda sunt quam in extraneos.

D.48.19.28.9 Venenarii capite puniendi sunt aut, si dignitatis respectum agi oportuerit, deportandi.

D.48.19.28.10 Grassatores, qui prædæ causa id faciunt, proximi latronibus habentur․ et si cum ferro adgredi et spoliare instituerunt, capite puniuntur, utique si sæpius atque in itineribus hoc admiserunt: ceteri in metallum dantur vel in insulas relegantur.

D.48.19.28.11 Igni cremantur plerumque servi, qui saluti dominorum suorum insidiaverint, nonnumquam etiam liberi plebeii et humiles personæ.

D.48.19.28.12 Incendiarii capite puniuntur, qui ob inimicitias vel prædæ causa incenderint intra oppidum: et plerumque vivi exuruntur․ qui vero casam aut villam, aliquo lenius․ nam fortuita incendia, si, cum vitari possent, per neglegentiam eorum, apud quos orta sunt, damno vicinis fuerunt, civiliter exercentur (ut qui iactura adfectus est, damni disceptet) vel modice vindicaretur.

D.48.19.28.13 In exulibus gradus poenarum constituti edicto divi Hadriani, ut qui ad tempus relegatus est, si redeat in insulam relegetur, qui relegatus in insulam excesserit, in insulam deportetur, qui deportatus evaserit, capite puniatur.

D.48.19.28.14 Ita et in custodiis gradum servandum esse idem princeps rescripsit, id est ut, qui in tempus damnati erant, in perpetuum damnarentur, qui in perpetuum damnati erant, in metallum damnarentur, qui in metallum damnati id admiserint, summo supplicio adficerentur.

D.48.19.28.15 Famosos latrones in his locis, ubi grassati sunt, furca figendos compluribus placuit, ut et conspectu deterreantur alii ab isdem facinoribus et solacio sit cognatis et adfinibus interemptorum eodem loco poena reddita, in quo latrones homicidia fecissent: nonnulli etiam ad bestias hos damnaverunt.

D.48.19.28.16 Maiores nostri in omni supplicio severius servos quam liberos, famosos quam integræ famæ homines punierunt.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑