Digesta Iustiniani 48.19.27
inscriptio Callistratus libro quinto de cognitionibus
D.48.19.27pr. Divi fratres Arruntio Siloni rescripserunt non solere præsides provinciarum ea quæ pronuntiaverunt ipsos rescindere․ Vetinæ quoque Italicensi rescripserunt suam mutare sententiam neminem posse idque insolitum esse fieri․ si tamen de se quis mentitus fuerit vel, cum non haberet probationum instrumenta, quæ postea reppererit, poena adflictus sit, nonnulla exstant principalia rescripta, quibus vel poena eorum minuta est vel in integrum restitutio concessa․ sed id dumtaxat a principibus fieri potest.
D.48.19.27.1 De decurionibus et principalibus civitatium, qui capitale admiserunt, mandatis cavetur, ut, si quis id admisisse videatur, propter quod relegandus extra provinciam in insulam sit, imperatori scribatur adiecta sententia a præside.
D.48.19.27.2 Alio quoque capite mandatorum in hæc verba cavetur: ‘Si qui ex principalibus alicuius civitatis latrocinium fecerint aliudve quod facinus, ut capitalem poenam meruisse videantur, commiserint, vinctos eos custodies et mihi scribes et adicies, quid quisque commiserit.’
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
