Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 48.19.16.3

DE POENIS

inscriptio Claudius Saturninus libro primo de poenis paganorum

D.48.19.16pr. Aut facta puniuntur, ut furta cædesque, aut dicta, ut convicia et infidæ advocationes, aut scripta, ut falsa et famosi libelli, aut consilia, ut coniurationes et latronum conscientia quosque alios suadendo iuvisse sceleris est instar.

D.48.19.16.1 Sed hæc quattuor genera consideranda sunt septem modis: causa persona loco tempore qualitate quantitate eventu.

D.48.19.16.2 Causa: ut in verberibus, quæ impunita sunt a magistro allata vel parente, quoniam emendationis, non iniuriæ gratia videntur adhiberi: puniuntur, cum quis per iram ab extraneo pulsatus est.

D.48.19.16.3 Persona dupliciter spectatur, eius qui fecit et eius qui passus est: aliter enim puniuntur ex isdem facinoribus servi quam liberi, et aliter, qui quid in dominum parentemve ausus est quam qui in extraneum, in magistratum vel in privatum․ in eius rei consideratione ætatis quoque ratio habeatur.

D.48.19.16.4 Locus facit, ut idem vel furtum vel sacrilegium sit et capite luendum vel minore supplicio.

D.48.19.16.5 Tempus discernit emansorem a fugitivo et effractorem vel furem diurnum a nocturno.

D.48.19.16.6 Qualitate, cum factum vel atrocius vel levius est: ut furta manifesta a nec manifestis discerni solent, rixæ a grassaturis, expilationes a furtis, petulantia a violentia․ qua de re maximus apud Græcos orator Demosthenes sic ait: οὐ γὰρ ἡ πληγὴ παρέστησε τὴν ὕβριν, ἀλλ᾽ἡ ἀτιμία· οὐδὲ τὸ τύπτεσϑαι τοῖς ἐλευϑέροις ἐστὶ δεινόν, καίπερ ὂν δεινόν, ἀλλὰ τὸ ἐφ´ ὕβρει․ πολλὰ γὰρ ἂν ποιήσειεν ὁ τύπτων, ὦ ἄνδρες ᾽Αϑηναῖοι, ὧν ὁ παϑὼν ἔνια οὐδ´ ἂν ἀπαγγεῖλαι δύναιτο ἑτέρῳ, τῷ σχήματι, τῷ βλέμματι, τῇ φωνῇ, ὅταν ὡς ὑβρίζων, ὅταν ὡς ἐχϑρὸς ὑπάρχων, ὅταν κονδύλοις, ὅταν ἐπὶ κόρρης․ ταῦτα κινεῖ, ταῦτα ἐξίστησιν ἀνϑρώπους αὑτῶν ἀήϑεις ὄντας τοῦ προπηλακίζεσϑαι.

D.48.19.16.7 Quantitas discernit furem ab abigeo: nam qui unum suem subripuerit, ut fur coercebitur, qui gregem, ut abigeus.

D.48.19.16.8 Eventus spectetur, ut a clementissimo quoquo facta: quamquam lex non minus eum, qui occidendi hominis causa cum telo fuerit, quam eum qui occiderit puniat․ et ideo apud Græcos exilio voluntario fortuiti casus luebantur, ut apud præcipuum poetarum scriptum est: εὖτέ με τυτϑὸν ἐόντα Μενοίτιος ἐξ᾽ Οπόεντος ἤγαγεν ὑμέτερόνδ´ ἀνδροκτασίης ὕπο λυγρῆς, ἤματι τῷ ὅτε παῖδα κατέκτανον ᾽Αμφιδάμαντος νήπιος, οὐκ ἐϑέλων, ἀμφ´ ἀστραγάλοισι χολωϑείς.

D.48.19.16.9 Evenit, ut eadem scelera in quibusdam provinciis gravius plectantur, ut in Africa messium incensores, in Mysia vitium, ubi metalla sunt adulteratores monetæ.

D.48.19.16.10 Nonnumquam evenit, ut aliquorum maleficiorum supplicia exacerbentur, quotiens nimium multis personis grassantibus exemplo opus sit.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑