Digesta Iustiniani 48.19.11.2
inscriptio Macer libro secundo de publicis iudiciis
D.48.19.11pr. Perspiciendum est iudicanti, ne quid aut durius aut remissius constituatur, quam causa deposcit: nec enim aut severitatis aut clementiæ gloria affectanda est, sed perpenso iudicio, prout quæque res expostulat, statuendum est․ plane in levioribus causis proniores ad lenitatem iudices esse debent, in gravioribus poenis severitatem legum cum aliquo temperamento benignitatis subsequi.
D.48.19.11.1 Furta domestica si viliora sunt, publice vindicanda non sunt, nec admittenda est huiusmodi accusatio, cum servus a domino vel libertus a patrono, in cuius domo moratur, vel mercennarius ab eo, cui operas suas locaverat, offeratur quæstioni: nam domestica furta vocantur, quæ servi dominis vel liberti patronis vel mercennarii apud quos degunt subripiunt.
D.48.19.11.2 Delinquitur autem aut proposito aut impetu aut casu․ proposito delinquunt latrones, qui factionem habent: impetu autem, cum per ebrietatem ad manus aut ad ferrum venitur: casu vero, cum in venando telum in feram missum hominem interfecit.
D.48.19.11.3 Capitis poena est bestiis obici vel alias similes poenas pati vel animadverti.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
