Digesta Iustiniani 48.18.9
inscriptio Marcianus libro secundo de iudiciis publicis
D.48.18.9pr. Divus Pius rescripsit posse de servis haberi quæstionem in pecuniaria causa, si aliter veritas inveniri non possit․ quod et aliis rescriptis cavetur․ sed hoc ita est, ut non facile in re pecuniaria quæstio habeatur: sed si aliter veritas inveniri non possit nisi per tormenta, licet habere quæstionem, ut et divus Severus rescripsit․ licet itaque et de servis alienis haberi quæstionem, si ita res suadeat.
D.48.18.9.1 Ex quibus causis quæstio de servis adversus dominos haberi non debet, ex his causis ne quidem interrogationem valere: et multo minus indicia servorum contra dominos admittenda sunt.
D.48.18.9.2 De eo, qui in insulam deportatus est, quæstio habenda non est, ut divus Pius rescripsit.
D.48.18.9.3 Sed nec de statulibero in pecuniariis causis quæstio habenda est nisi deficiente condicione.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
