Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 48.18.18.2

DE QUÆSTIONIBUS

inscriptio Paulus libro quinto sententiarum

D.48.18.18pr. Unius facinoris plurimi rei ita audiendi sunt, ut ab eo primum incipiatur, qui timidior est vel teneræ ætatis videtur.

D.48.18.18.1 Reus evidentioribus argumentis obpressus repeti in quæstionem potest, maxime si in tormenta animum corpusque duraverit.

D.48.18.18.2 In ea causa, in qua nullis reus argumentis urguebatur, tormenta non facile adhibenda sunt, sed instandum accusatori, ut id quod intendat comprobet atque convincat.

D.48.18.18.3 Testes torquendi non sunt convincendi mendacii aut veritatis gratia, nisi cum facto intervenisse dicuntur.

D.48.18.18.4 Iudex cum de fide generis instrui non potest, poterit de servis hereditariis habere quæstionem.

D.48.18.18.5 Servo qui ultro aliquid de domino confitetur, fides non accommodatur: neque enim oportet salutem dominorum servorum arbitrio committi.

D.48.18.18.6 Servus in caput eius domini, a quo distractus est cuique aliquando servivit, in memoriam prioris dominii interrogari non potest.

D.48.18.18.7 Servus, nec si a domino ad tormenta offeratur, interrogandus est.

D.48.18.18.8 Sane quotiens quæritur, an servi in caput domini interrogandi sint, prius de eorum dominio oportet inquiri.

D.48.18.18.9 Cogniturum de criminibus præsidem oportet ante diem palam facere custodias se auditurum, ne hi, qui defendendi sunt, subitis accusatorum criminibus obprimantur: quamvis defensionem quocumque tempore postulante reo negari non oportet, adeo ut propterea et differantur et proferantur custodiæ.

D.48.18.18.10 Custodiæ non solum pro tribunali, sed et de plano audiri possunt atque damnari.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑