Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 48.18.17

DE QUÆSTIONIBUS

inscriptio Papinianus libro sexto decimo responsorum

D.48.18.17pr. Extrario quoque accusante servos in adulterii quæstione contra dominum interrogari placuit․ quod divus Marcus ac postea maximus princeps iudicantes secuti sunt.

D.48.18.17.1 Sed et in quæstione stupri servi adversus dominum non torquentur.

D.48.18.17.2 De quæstione suppositi partus, vel si petat hereditatem, quem ceteri filii non esse fratrem suum contendunt, quæstio de servis hereditariis habebitur, quia non contra dominos ceteros filios, sed pro successione domini defuncti quæritur․ quod congruit ei, quod divus Hadrianus rescripsit: cum enim in socium cædis socius postularetur, de communi servo habendam quæstionem rescripsit, quod pro domino fore videretur.

D.48.18.17.3 De servo in metallum damnato quæstionem contra eum qui dominus fuit, non esse habendam respondi: nec ad rem pertinere, si ministrum se facinoris fuisse confiteatur.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑