Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 48.18.15

DE QUÆSTIONIBUS

inscriptio Callistratus libro quinto de cognitionibus

D.48.18.15pr. Ex libero homine pro testimonio non vacillante quæstionem haberi non oportet.

D.48.18.15.1 De minore quoque quattuordecim annis in caput alterius quæstionem habendam non esse divus Pius Mæcilio rescripsit, maxime cum nullis extrinsecus argumentis accusatio impleatur․ nec tamen consequens esse, ut etiam sine tormentis eisdem credatur: nam ætas, inquit, quæ adversus asperitatem quæstionis eos interim tueri videtur, suspectiores quoque eosdem facit ad mentiendi facilitatem.

D.48.18.15.2 Eum, qui vindicanti servum cavit, domini loco habendum et ideo in caput eius servos torqueri non posse divus Pius in hæc verba rescripsit: ‘Causam tuam aliis probationibus instituere debes: nam de servis quæstio haberi non debet, cum possessor hereditatis, qui petitori satisdedit, interim domini loco habeatur.’

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑