Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 48.18.10

DE QUÆSTIONIBUS

inscriptio Arcadius Charisius libro singulari de testibus

D.48.18.10pr. De minore quattuordecim annis quæstio habenda non est, ut et divus Pius Cæcilio Iuventiano rescripsit.

D.48.18.10.1 Sed omnes omnino in maiestatis crimine, quod ad personas principum attinet, si ad testimonium provocentur, cum res exigit, torquentur.

D.48.18.10.2 Potest quæri, an de servis filii castrensis peculii in caput patris quæstio haberi non possit: nam patris non debere torqueri in filium constitutum est․ et puto recte dici nec filii servos in caput patris esse interrogandos.

D.48.18.10.3 Tormenta autem adhibenda sunt, non quanta accusator postulat, sed ut moderatæ rationis temperamenta desiderant.

D.48.18.10.4 Nec debet initium probationum de domo rei accusator sumere, dum aut libertos eius quem accusat aut servos in testimonium vocat.

D.48.18.10.5 Plurimum quoque in excutienda veritate etiam vox ipsa et cognitionis suptilis diligentia adfert: nam et ex sermone et ex eo, qua quis constantia, qua trepidatione quid diceret, vel cuius existimationis quisque in civitate sua est, quædam ad inluminandam veritatem in lucem emergunt.

D.48.18.10.6 In causis quoque liberalibus non oportet per eorum tormenta, de quorum statu quæritur, veritatem requiri.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑