Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 48.17.1

DE REQUIRENDIS VEL ABSENTIBUS DAMNANDIS

inscriptio Marcianus libro secundo publicorum

D.48.17.1pr. Divi Severi et Antonini Magni rescriptum est, ne quis absens puniatur: et hoc iure utimur, ne absentes damnentur: neque enim inaudita causa quemquam damnari æquitatis ratio patitur.

D.48.17.1.1 Si autem gravius quis puniatur, puta in opus metalli vel similem poenam sive capitalem: hoc casu non est irroganda in absentem poena, sed absens requirendus adnotatus est, ut copiam sui præstet.

D.48.17.1.2 Præsides autem provinciarum circa requirendos adnotatos hoc debent facere, ut eos quos adnotaverint edictis adesse iubeant, ut possit innotescere eis quod adnotati sunt, sed et litteras ad magistratus, ubi consistunt, mittere, ut per eos possit innotescere requirendos eos esse adnotatos.

D.48.17.1.3 Et ex hoc annus computatur ad se purgandos.

D.48.17.1.4 Sed et Papinianus libro sexto decimo responsorum scripsit requirendum adnotatum si provinciæ præsidem intra annum adierit et satis obtulerit, non esse locum mandatis, ut bona fisco vindicentur․ nam et si intra annum mortuus sit, criminis causa expirat et perit et bona eius ad successores transmittuntur.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑