Digesta Iustiniani 48.16.ult.pr
inscriptio Papirius Iustus libro primo de constitutionibus
D.48.16.18pr. Imperatores Antoninus et Verus Augusti Iulio Vero rescripserunt, cum satis diu litem traxisse dicetur, invito adversario non posse eum abolitionem accipere.
D.48.16.18.1 Item rescripserunt, nisi evidenter probetur consentire adversarium, abolitionem non dari.
D.48.16.18.2 Item rescripserunt, cum in crimine capitali abolitionem ut in re pecuniaria petitam esse diceret, restaurandam esse nihilo minus cognitionem, ita ut, si non probasset hoc quod proponeret, non impune eum laturum.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
