Digesta Iustiniani 48.16.7.13
inscriptio Ulpianus libro octavo disputationum
D.48.16.7pr. Si quis repetere velit crimen publica abolitione interveniente, eo iure repetit, quo accusabat: neque enim possunt præscriptiones ei obici, quæ ante reorum abolitionem non sunt obiectæ․ et ita divus Hadrianus rescripsit.
D.48.16.7.1 Si stellionatum quis obiecerit vel expilatæ hereditatis crimen et destitit poenam senatus consulti Turpilliani non subibit, nec si furti vel iniuriarum: sed officio iudicis culpa eius coercebitur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
