Digesta Iustiniani 48.16.15
inscriptio Macer libro secundo publicorum
D.48.16.15pr. In senatus consultum Turpillianum incidunt, qui subiecissent accusatores, aut subiecti postulassent nec peregissent reos, aut aliter quam abolitione facta destitissent: quique chirographum ob accusandum dedissent pactionemve aliquam interposuissent․ hoc autem verbum ‘nec peregissent’ ad universos supra scriptos pertinere dicendum est.
D.48.16.15.1 An ad eos, qui hodie de iudiciis publicis extra ordinem cognoscunt, senatus consultum pertineat, quæritur: sed iam hoc iure ex sacris constitutionibus utimur, ut pertineat ita ex singulis causis singulæ poenæ irrogentur.
D.48.16.15.2 Eos, de quorum calumnia agi non permittitur, si destiterint, non incidere in poenam huius senatus consulti constitutionibus cavetur.
D.48.16.15.3 Si propter mortem rei accusator destiterit, non potest hoc senatus consulto teneri, quia morte rei iudicium solvitur, nisi tale crimen fuit, cuius actio et adversus heredes durat, veluti maiestatis․ idem in accusatione repetundarum est, quia hæc quoque morte non solvitur.
D.48.16.15.4 Ceterum si, postea quam accusator destitit, reus decesserit, non ideo magis delictum accusatoris relevatur․ nam eum qui semel destitit, si postea accusare paratus sit, non esse audiendum Severus et Antoninus statuerunt.
D.48.16.15.5 Qui post inscriptionem ante litem contestatam anno vel biennio agere non potuerint variis præsidum occupationibus vel etiam civilium officiorum necessitatibus districti, in senatus consultum non incident.
D.48.16.15.6 Quamquam prius reum quis detulerat, et si post abolitionem, antequam reus repeteretur, alia abolitio supervenerit: non ex superiore, sed ex secunda abolitione dies triginta computantur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
