Digesta Iustiniani 48.16.10
inscriptio Papinianus libro secundo de adulteriis
D.48.16.10pr. aut privatim actore postulante․ tertio genere fit ex lege abolitio accusatore mortuo vel ex iusta causa impedito, quo minus accusare possit.
D.48.16.10.1 Abolitione autem publice facta non retractabitur in iudicio repetendo de mariti iure.
D.48.16.10.2 Triginta dies repetendi rei divus Traianus utiles esse interpretatus est, ex die scilicet, quo feriæ finitæ sunt․ et senatus censuit eas dies cedere, quibus quisque reum suum repetere possit․ hoc autem repetendi rei tempus non aliter cedit, quam si accusator quoque potuit adire.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
