Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 48.16.1.pr

AD SENATUS CONSULTUM TURPILLIANUM ET DE ABOLITIONIBUS CRIMINUM

inscriptio Marcianus libro singulari ad senatus consultum Turpillianum

D.48.16.1pr. Accusatorum temeritas tribus modis detegitur et tribus poenis subicitur: aut enim calumniantur aut prævaricantur aut tergiversantur.

D.48.16.1.1 Calumniari est falsa crimina intendere, prævaricari vera crimina abscondere, tergiversari in universum ab accusatione desistere.

D.48.16.1.2 Calumniatoribus poena lege Remmia irrogatur.

D.48.16.1.3 Sed non utique qui non probat quod intendit protinus calumniari videtur: nam eius rei inquisitio arbitrio cognoscentis committitur, qui reo absoluto de accusatoris incipit consilio quærere, qua mente ductus ad accusationem processit, et si quidem iustum eius errorem reppererit, absolvit eum, si vero in evidenti calumnia eum deprehenderit, legitimam poenam ei irrogat.

D.48.16.1.4 Quorum alterutrum ipsis verbis pronuntiationis manifestatur․ nam si quidem ita pronuntiaverit ‘non probasti’, pepercit ei: sin autem pronuntiavit ‘calumniatus es’, condemnavit eum․ et quamvis nihil de poena subiecerit, tamen legis potestas adversus eum exercebitur: nam, ut Papinianus respondit, facti quidem quæstio in arbitrio est iudicantis, poenæ vero persecutio non eius voluntati mandatur, sed legis auctoritati reservatur.

D.48.16.1.5 Quæri possit, si ita fuerit interlocutus: ‘Lucius Titius temere accusasse videtur’, an calumniatorem pronuntiasse videatur․ et Papinianus temeritatem facilitatis veniam continere et inconsultum calorem calumniæ vitio carere et ob id hunc nullam poenam subire oportere.

D.48.16.1.6 Prævaricatorem eum esse ostendimus, qui colludit cum reo et translaticie munere accusandi defungitur, eo quod proprias quidem probationes dissimularet, falsas vero rei excusationes admitteret.

D.48.16.1.7 Si quis autem ab accusatione citra abolitionem destiterit, punitur.

D.48.16.1.8 Abolitio privatim a præsidibus postulari ac impetrari solet, item pro tribunali, non de plano: nec præsens hanc cognitionem alteri demandare potest.

D.48.16.1.9 Si plura crimina idem eidem intulit, singulorum debet abolitionem petere: alioquin prout quid admiserit, eius nomine senatus consulti poenam patietur.

D.48.16.1.10 Accusationem is intulit, qui præscriptione summoveri poterat, ut quilibet adulterii masculo post quinque annos continuos ex die commissi adulterii vel feminæ post sex menses utiles ex die divortii: an, si destiterit, hoc senatus consulto plecti debet, belle dubitatur․ movet, quod pæne nulla erit accusatio, quam temporis spatium aut personæ vitium omnimodo removeret reoque securitatem timoris ac periculi promitteret․ contra movet, quod qualiscumque accusatio illata cognoscentis auctoritate, non accusantis voluntate aboleri debet maioreque odio dignus existimaretur, qui temere ad tam improbam accusationem processisset. ergo verius est eum quoque de quo loquimur in senatus consultum incidere oportere․ adquin Papinianus respondit mulierem, quæ idcirco ad falsi accusationem non admitteretur, quod suam suorumve iniuriam non persequeretur, desistentem senatus consulto Turpilliano non plecti․ num ergo et in ceteris idem responsurus sit? quid enim interest, propter sexus infirmitatem an propter status turpitudinem temporisve finem ad accusationem aliquam non admittatur? multoque magis excludendi sunt, quod mulieris quidem accusatio vel propter proprium eius dolorem effectum habere potuit, illorum vero accusatio voce dumtaxat tenus intervenit․ adquin idem alias scribit non posse aliquem duos eodem tempore adulterii accusare, marem et feminam, et tamen, si utrique simul denuntiaverit, in utriusque persona abolitionem eum petere debere, ne in hoc senatus consulto incidat. quid porro refert, propter causas supra scriptas accusatio non valuerit an propter numerum personarum non tenuerit? an hæc intersint, plenam habuerit aliquis accusandi facultatem, sed propter personarum coniunctionem ab accusatione summoveatur, an vero stricta ratione quibusdam accusandi facultas non competat? merito itaque dicendum est omnes excepta muliere et minore, nisi abolitionem petierint, in hoc senatus consulto incidere.

D.48.16.1.11 Suspecti tutoris accusatio pro tribunali tantum examinari potest, et nullus alius de huiusmodi quæstione quam præses pronuntiare potest: et tamen qui ab ea destitit, senatus consulto non tenetur.

D.48.16.1.12 Item si dicat aliquis in senatus consultum incidisse Turpillianum, præsidis est super ea re notio: et tamen contra desertorem senatus consulti non intervenit coercitio: qui autem dicit quem in hoc senatus consulto incidisse, accusator non est.

D.48.16.1.13 Incidit in hoc senatus consulto et qui accusatorem summittit aut instigat, aut qui mandat alicui et instruit eum ad accusationem capitalem dando probationes, allegando accusationes: et merito: nam diffidendo crimini quod movet et eximendo se periculo calumniæ vel desertionis merito calumniantis et desistentis poenæ subdi debuit, nisi subornatus accusator probaverit crimen quod intendere suscepit. nec interest, per se mandavit accusationem an per alium: verum hunc, qui hoc ministerio usus est ad mandandam accusationem, non ex verbis, sed ex sententia senatus consulti puniri Papinianus respondit․ summissus enim accusator similiter eodem senatus consulto plectitur, id est propter hoc solum punitur, quod ministerium alieni timoris recepit.

D.48.16.1.14 Reus condemnatus provocavit, deinde accusator destitit: an in hoc senatus consulto incidit? prope est, ut incidisse videatur, quia provocationis remedio condemnationis extinguitur pronuntiatio.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑