Digesta Iustiniani 48.15.2
inscriptio Ulpianus libro nono de officio proconsulis
D.48.15.2pr. Sciendum est legem Fabiam ad eos non pertinere, qui, cum absentes servos haberent, eos vendiderunt: aliud est enim abesse, aliud in fuga esse.
D.48.15.2.1 Item non pertinere ad eum, qui mandavit servum fugitivum persequendum et distrahendum: nec enim fugam vendidit.
D.48.15.2.2 Amplius dicendum est et si quis Titio mandaverit servum fugitivum adprehendendum, ut, si adprehendisset, eum emptum haberet, cessare senatus consultum.
D.48.15.2.3 Hoc autem senatus consulto domini quoque continentur, qui fugam servorum suorum vendiderunt.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
