Digesta Iustiniani 48.13.8
inscriptio Ulpianus libro septimo de officio proconsulis
D.48.13.8pr. Qui, cum in moneta publica operarentur, extrinsecus sibi signant pecuniam forma publica vel signatam furantur, hi non videntur adulterinam monetam exercuisse, sed furtum publicæ monetæ fecisse, quod ad peculatus crimen accedit.
D.48.13.8.1 Si quis ex metallis Cæsarianis aurum argentumve furatus fuerit, ex edicto divi Pii exilio vel metallo, prout dignitas personæ, punitur․ is autem, qui furanti sinum præbuit, perinde habetur, atque si manifesti furti condemnatus esset, et famosus efficitur. qui autem aurum ex metallo habuerit illicite et conflaverit, in quadruplum condemnatur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
