Digesta Iustiniani 48.13.5
inscriptio Marcianus libro quarto decimo institutionum
D.48.13.5pr. Lege Iulia de residuis tenetur is, apud quem ex locatione, emptione, alimentaria ratione, ex pecunia quam accepit aliave qua causa pecunia publica resedit.
D.48.13.5.1 Sed et qui publicam pecuniam in usu aliquo acceptam retinuerit nec erogaverit, hac lege tenetur.
D.48.13.5.2 Qua lege damnatus amplius tertia parte quam debet punitur.
D.48.13.5.3 Non fit locus religiosus, ubi thensaurus invenitur: nam et si in monumento inventus fuerit, non quasi religiosus tollitur․ quod enim sepelire quis prohibetur, id religiosum facere non potest: at pecunia sepeliri non potest, ut et mandatis principalibus cavetur.
D.48.13.5.4 Sed et si de re civitatis aliquid subripiat, constitutionibus principum divorum Traiani et Hadriani cavetur peculatus crimen committi: et hoc iure utimur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
