Digesta Iustiniani 48.11.7
inscriptio Macer libro primo iudiciorum publicorum
D.48.11.7pr. Lex Iulia de repetundis præcipit, ne quis ob iudicem arbitrumve dandum mutandum iubendumve ut iudicet: neve ob non dandum non mutandum non iubendum ut iudicet: neve ob hominem in vincula publica coiciendum vinciendum vincirive iubendum exve vinculis dimittendum: neve quis ob hominem condemnandum absolvendumve: neve ob litem æstimandam iudiciumve capitis pecuniæve faciendum vel non faciendum aliquid acceperit.
D.48.11.7.1 Apparet autem, quod lex ab exceptis quidem in infinitum capere permittit, ab his autem, qui hoc capite enumerantur, a nullo neque ullam quantitatem capere permittit.
D.48.11.7.2 Illud quoque cavetur, ne in acceptum feratur opus publicum faciendum, frumentum publice dandum præbendum adprehendendum, sarta tecta tuenda, antequam perfecta probata præstita lege erunt.
D.48.11.7.3 Hodie ex lege repetundarum extra ordinem puniuntur et plerumque vel exilio puniuntur vel etiam durius, prout admiserint․ quid enim, si ob hominem necandum pecuniam acceperint? vel, licet non acceperint, calore tamen inducti interfecerint vel innocentem vel quem punire non debuerant? capite plecti debent vel certe in insulam deportari, ut plerique puniti sunt.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
