Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 48.10.6

DE LEGE CORNELIA DE FALSIS ET DE SENATUS CONSULTO LIBONIANO

inscriptio Africanus libro tertio quæstionum

D.48.10.6pr. Si quis legatum sibi adscripserit, tenetur poena legis Corneliæ, quamvis inutile legatum sit: nam et eum teneri constat, qui eo testamento, quod postea ruptum vel etiam quod initio non iure fieret, legatum sibi adscripserit․ hoc tamen tunc verum est, cum perfectum testamentum erit․ ceterum si non signatum fuerit, magis est ut senatus consulto locus non sit, sicuti nec interdictum de tabulis testamenti exhibendis locum habet: prius enim oportet esse aliquod testamentum vel non iure factum, ut senatus consulto locus sit․ nam et falsum testamentum id demum recte dicitur, quod, si adulterinum non esset, verum tamen testamentum recte dicetur. similiter igitur et non iure factum testamentum id appellatur, in quo si omnia rite facta essent, iure factum diceretur.

D.48.10.6.1 Si institutus heres exheredationem nominatim filii vel aliarum personarum adscribat, senatus consulto tenetur.

D.48.10.6.2 Similiter et is, qui libertatem sua manu ademit servi testatoris et maxime cui a se legata vel fideicommissa data erant, senatus consulto tenetur.

D.48.10.6.3 Si patronus testamento liberti legatum sibi scripserit et venia impetrata abstinere legato iussus est, an emolumentum bonorum possessionis contra tabulas habere possit? et magis placet non posse․ nec tamen huic consequens est, ut et, si uxor dotem vel creditor id, quod in diem sibi deberetur, sibi adscripserit et similiter venia impetrata abstinere se legato iubeantur, aut mulieri dotis aut creditori actio sua denegari debet, ne eorum uterque merito debito careat.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑