Digesta Iustiniani 48.10.29
inscriptio Modestinus libro singulari de enucleatis casibus
D.48.10.29 Si quis obrepserit præsidi provinciæ, tam per acta quam per libelli interpellationem nihil agit․ immo si accusatus fuerit, poenam temerari luit: proinde enim punitur, atque si falsum fecerit․ sunt enim rescripta de ea re: sufficit autem unum argumenti causa referre, cuius verba hæc sunt: ‘Alexander Augustus Iulio Marullo. Si libello dato adversarius tuus veritatem in precibus ab eo datis non adiecit, subscriptione uti non potest: immo si accusatus fuerit, et poenam inferre debet.’
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
