Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 48.10.22.4

DE LEGE CORNELIA DE FALSIS ET DE SENATUS CONSULTO LIBONIANO

inscriptio Paulus libro singulari ad senatus consultum Libonianum

D.48.10.22pr. Impuberem in hoc edictum incidere dicendum non est, quoniam falsi crimine vix possit teneri, cum dolus malus in eam ætatem non cadit.

D.48.10.22.1 Si ei filio, qui apud hostes est, adscripserit pater legatum, dicendum est reverso eo incidere in poenam senatus consulti: quod si ibi decesserit, innocens pater existimatur.

D.48.10.22.2 Sed et si emancipato filio adscribit, recte id faciet: item in adoptionem dato.

D.48.10.22.3 Item si servo, cui moram fecit in fideicommissaria libertate præstanda, adscripserit, dicendum est extra sententiam senatus consulti eum esse, quoniam placet omne, quod per huiusmodi servum adquisitum est, restitui oportere manumisso.

D.48.10.22.4 Et si ei servo, qui bona fide servit, aliquid adscripsit, quod ad cogitationem animi nocens est, quia ei adscribit, quem suum putat: sed quoniam neque legatum neque hereditas bonæ fidei possessori adquiritur, dicamus eum poenæ eximendum esse.

D.48.10.22.5 Si dominus adscripserit servo legatum, cum liber erit, dicimus senatus consulto dominum excusatum esse, qui compendio suo nullo modo prospexerit․ eadem et de filio postea emancipato dici potest.

D.48.10.22.6 Qui codicillos ante testamentum factos, in quibus legatum ei adscriptum erat, confirmat, in senatus consultum incidit: quod et Iulianus scribit.

D.48.10.22.7 Adimendo quoque aliquid incidere in poenam debet, quasi sibi aliquid dederit: veluti si servo legato sibi eodemque manumisso libertatem sua manu ademerit (hoc ita, si voluntate testatoris ademerit: nam si ignorante eo, libertas valet): item si, rogatus restituere legatum sibi adscriptum, fideicommissum ademerit.

D.48.10.22.8 Qui liberti adsignationem sua manu adscripsit, non verbis, sed sententia senatus consulti tenetur.

D.48.10.22.9 Item non continetur verbis servus, qui alieno testamento fideicommissam libertatem sibi adscripsit․ sed de hoc potest hæsitari, quoniam, ut supra diximus, senatus ita demum ei, qui sibi libertatem fideicommissam in testamento domini adscripsit, poenam remisit, si dominus subscripsit․ immo magis dicendum est hunc contra senatus consultum facere, quam eum qui legatum sibi adscribit, cum libertas omnimodo ipsi competitura sit, legatum autem domino adquiri possit.

D.48.10.22.10 Si testamentarius servo suo fideicommissam libertatem dederit, videamus, ne extra poenam sit, quoniam nullum ipsius commodum est: nisi ideo adscripserit, ut servus magno pretio redimatur ab eo et manumittatur.

D.48.10.22.11 Sed et ille, qui, cum Titio fundus legaretur, adiecit sua manu condicionem pecuniæ sibi dandæ, in voluntatem senatus consulti incidit.

D.48.10.22.12 Qui autem voluntate patris se exheredat vel legatum sibi adimit, neque verbis senatus consulti neque sententia continetur.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑