Digesta Iustiniani 48.10.18
inscriptio Paulus libro tertio sententiarum
D.48.10.18pr. Uxori legatum in alieno testamento scribere non prohibemur.
D.48.10.18.1 Qui se filio testatoris impuberi tutorem adscripsit, etsi suspectus esse præsumitur, quod ultro tutelam videbitur affectasse, tamen, si idoneus esse adprobetur, non ex testamento, sed ex decreto tutor dandus est․ nec excusatio eius admittetur, quia consensisse videtur voluntati testatoris.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
