Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 48.10.14

DE LEGE CORNELIA DE FALSIS ET DE SENATUS CONSULTO LIBONIANO

inscriptio Paulus libro vicensimo secundo quæstionum

D.48.10.14pr. Filius emancipatus cum scriberet patris testamentum, iussu patris servo communi Titii et suo legatum adscripsit: quæro quis exitus quæstionis sit․ respondit: plures quæstiones coniunxisti․ et quidem quantum ad senatus consultum, quo prohibemur nobis vel his, quos in potestate habemus, adscribere legatum, emancipatus quoque filius eadem poena tenebitur, licet iussu patris scripserit: excusatus enim is videtur qui in potestate est sic ut servus, si tamen iussum ex subscriptione testatoris appareat: sic enim inveni senatum censuisse.

D.48.10.14.1 Sequens quæstio est, an, quoniam placet id quod illicite scriptum est pro non scripto esse, quod servo communi scribentis et alterius adscriptum est, utrum in totum pro non scripto sit an quantum ad eum tantum qui adscripsit, ceterum socio totum debeatur․ et inveni Marcellum apud Iulianum adnotasse․ nam cum Iulianus scripsisset, si sibi et Titio scripsisset aut servo communi, cum pro non scripto sit, facillime quæri posse, quantum Titio et socio adquiratur ita: adicit iste Marcellus: quemadmodum socio debebitur, si quasi falsum nomen servi subducitur? quod et in præsenti quæstione observandum est.

D.48.10.14.2 Maritus servum dotalem manumisit et in testamento eius legatum sibi adscripsit․ quæsitum est, quid mulier ex lege Iulia consequi possit․ respondi: et patronum incidere in poenam edicti divi Claudii dicendum est et filium emancipatum, licet præteriti possint petere possessionem bonorum․ ergo si nihil habet patronus ex bonis liberti, non tenebitur mulieri․ an ideo teneri potest, quod adiectum est in lege ‘aut dolo fecit, quo minus ad eum perveniat’? sed nihil fecit in fraudem mulieris: non enim adversus illam hoc excogitavit․ an ideo non denegamus huic actiones, quoniam alii restituturus est? adquin cum is, qui sibi iussu testatoris legatum adscripsit, etiam si fidei suæ, similiter iubente testatore, commisisset, ut id alii restitueret, senatus iussit eum nihilo minus legato abstinere idque apud heredem remanere cum onere fideicommissi.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑